Abiit ergo Moyses ad fratres suos, et dixit Dominus ad eum: Adhuc una plaga tangam Pharaonem, et dimittet vos. Notandum quia plures fuerunt in Aegypto plagae quam decem, quas Exodus non enumerat, sed non fuerunt adeo graves forte, et ideo tacentur. Unde quidem dies Aegyptiaci dicuntur, quia in his passa est Aegyptus, quorum duos tamen in singulis mensibus notamus ad memoriam, cum plures forte fuerint. Nec est credendum quod Aegyptii, licet astrorum periti, deprehenderunt dies hos infaustos in inchoatione operis, vel itineris, vel minutionis. Nota etiam quod quidam Aegyptiorum timentes Aegyptum perituram egressi sunt, ut Cecrops, qui ingressus Graeciam urbem condidit, quam vocavit Actem, quae postea dicta est Athenae, quam quidam Graecorum Diadas, quidam Orcomenam dixerunt. Qui dictus est Diffres. Et est nomen Aegyptium, quod Latine dicitur quasi dihomo, vel quia tradidit Graecis matrimonium maris et feminae, ut ait Pompeius Trogus, vel Bicorpor, vel propter proceritatem staturae, vel pro virium immensitate, vel pro peritia utriusque linguae quam habuit Graecae, et Aegyptiae, sub quod primo nata est in arce oliva. Creditur etiam eadem tempestate egressus Dionysius Bacchus, qui agros coluit, et usum vineae Graecis dedit. Dicitur etiam diluvium in Thessalia factum sub Deucalione, et incendium sub Phaetonte circa tempora Moysi, et sub eo Hercules Antheum vicit. Erictonius filius Vulcani currum, et Troilus primus quadrigam junxisse feruntur. Aegyptus quae prius Mesraim, post Aerea, ab Aegypto rege submerso, Aegyptus dicta est. Lacedaemon filius Semeles Lacedaemoniam condidit, Panthus Triopa Lesbum. Epidaurus condita, et Corinthus, quae prius Ephyra. Isis secundum quosdam ex Theleno Epaphum genuit, qui Memphim condidit, cum in secunda Aegypto regnaret. Sane determinans Dominus plagam, quae restabat ait: Ingrediar in Aegyptum, et morietur omne primogenitum, a primogenito Pharaonis usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, etiam primogenita pecorum. Apud vos vero nec mutiet canis, et petetis vasa pretiosa ab Aegyptiis, et dabunt vobis.